monumenta.ch > Isidorus > V
Isidorus, Differentiae, 1, De littera T <<<     >>> De littera Z

De littera V SHOW APPARATUS

569 Inter Vetus et antiquum. Vetus annis enumeratur, antiquum saeculis.
570 Inter Virtutem et fortitudinem. Virtus in animi vigore et habitu est, cuius pars est fortitudo mentis. Quae ex quatuor virtutibus una est, licet et corporis robur fortitudo vocetur.
571 Inter Vecordem et vesamum. Vecors mali cordis, sicut vesanus non probe sanus.
572 Inter Velocitatem et celeritatem. Velocitas pedum est, celeritas animorum.
573 Inter Vastitatem et vastitudinem. Vastitas corporis est; vastitudo, solitudo.
574 Inter Voluptatem et voluntatem. Voluntas est desiderium nondum adeptae rei, voluptas vero rei adeptae delectatio, vel bonae, vel malae.
575 Inter Verbera et flagella. Verbera quodlibet genus flagellorum est, nam flagella proprie virgarum sunt, et dicta eo quod flatu agitentur et sonent.
576 Inter Valetudinem et infirmitatem. Valetudo prospera esse potest et adversa, infirmitas semper infesta est.
577 Inter Vulnus et ulcus. Vulnus ad animum refertur, ulcus ad corporis iniuriam. Item vulnus corporis recens plaga, ulcus vero inveteratum vulnus.
578 Inter Verbum et Sermonem. Verbum unius pars orationis est, iuxta grammaticos. Nam sermo plurimorum verborum oratio est. Sermo autem a serendo dictus, quod nos cum praepositione dicimus a disserendo. Hinc et sermo sancti Hilarii et Augustini dicitur, id est dissertio Hilarii et Augustini.
579 Inter Ultra et citra. Ultra illuc vel amplius, citra huc ad nos, intra nos.
580 Inter Ulcisci et vindicare. Ulciscimur iniuriam factam; vindicamus, ne fiat.
581 Inter Videre, aspicere, et intueri. Videmus natura, aspicimus voluntate, intuemur cura.
582 Inter Veneunt et vendunt. Vendunt qui venundant, veneunt qui venduntur.
583 Inter Volo, et opto, et cupio. Volo minus est quam opto, Opto minus est quam cupio.
584 Inter Unum et unicum. Unus, ex multis; unicus, solus est. Solus itaque unus numeratur, unicus intra numerum finitur.
585 Inter Unum et solum. Unus ad numerum pertinet, solus e multis intelligitur.
586 Inter Uter et utrum. Si enim dicimus: Utrum vis, eligere significat, aut hoc, aut illud. Uter autem accipitur pro personis, sicut, verbi gratia: Uter vult, veniat ad me, id est, qui vult de duobus.
587 Inter Urbem et civitatem ita distinguit Cicero, ut urbem moenia civitatis significent, civitas incolas urbis. Nam ad Dolabellam sic scripsit: Liberasti urbem a periculo, civitatem a metu. Urbem autem ab urbo, quem aratrum vel sulcum veteres dicebant, aut ab orbe dictam putant, cuius in se imaginem respublica contineret. Porro oppidum ad habitantes pertinet, civitas ad leges, urbs ad utrumque.
588 Inter Virum et hominem. Vir mas est, non femina; Homo mas est, et femina. Femina autem naturale nomen est, generale mulier, speciale virgo, vel nupta, vel quae etiam aetatis nomina accedunt.
589 Inter Vultum et faciem. Facies est naturalis oris habitus immutabilis, vultus vero pro rerum ac temporum qualitate varius et mutabilis, et secundum affectionem animi modo laetus, modo tristis. Unde et vultuosi dicuntur qui vultum saepe commutant. Itaque Lucilius haec quasi distinguens ait: Quae facies, qui vultus viro. Dicimus autem et vultum coeli et vultum maris, quia et mare saepe in varios motus ventorum flatibus mutatur, et coeli vultus ex luce in tenebras, et ex sereno in nubilum commutatur, sicut et hominum cum mentibus vultus.
590 Inter Virginem et viraginem. Virgo est quae virum nescit, virago autem quae virum agit, hoc est opera virilia facit. Non autem solum virgines viragines, sed et corruptae mulieres, quae virilia faciunt, viragines recte dicuntur.
591 Inter Vivum et viventem. Vivum de victuro dicimus; viventem, de morituro.
592 Inter Ve et que. Ve distinguit, que coniungit.
593 Inter Vae et ve. Ve sine a coniunctio coniunctiva est. Vae cum a, interiectio dolentis est.
594 Inter Vocem et Sonum. Vox est hominis, sonus crepidinis.
595 Inter Uvidum et humidum. Humidum est, quod extrinsecus habet aliquid humoris, uvidum vero quod intrinsecus; unde et uvae dictae.
596 Inter Valles et convalles. Valles sunt depressa loca camporum, convalles, montium intervalla.
597 Inter Undam et aquam. Unda semper in motu est, aqua vero stativa. Porro imbres nubium sunt, latices fontium. Nam latex proprie liquor fontis, et dictus quod in venis terrae lateat.
598 Inter Vicum, et Viam, et plateam. Vici dicuntur ipsae habitationes in urbibus; viae autem, spatia angusta quae inter vicos sunt, quarum perpetuas et latiores plateas vocamus. Nam plata iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nomen accepit.
599 Inter Viridia et virentia. Viridia sunt ligna; virentia sunt campi, vel prata.
600 Inter Visus et visos. Visos, participia dicta; Visus, nomina appellativa.
601 Inter Virum et virus. Virum, hominem; virus, venenum dicit.
602 Inter Vivit et bibit. Vivit de vita, bibit de potione.
603 Inter Vinctum et victum. Vinctus, vinculatus; victus, superatus.
604 Inter Vis et bis. Vis, quae ad voluntatem pertinet; bis, duabus vicibus.
605 Inter Ullam et ollam. Ullam, aliquam: ollam, vas.
606 Inter Vallum et murum. Non quod murus etiam vallum. Nam utique quod vallum murus est.
607 Inter Vagire, mugire, et caetera. Infans vagit, bos mugit, equus hinnit, asinus ragit vel rudit, leo rugit, elephas barrit, sus grunnit, ovis balat, serpens sibilat, rana coaxat, corvus crocitat, grus arsat, milvus iugit, canis baubat, vel latrat, vulpes gannit.
608 Inter Vesperescit et vesperascit. Vesperescit, id est, sero fit; vesperascit, sol ad Occasum declinat.
609 Inter Viperinum et vipereum. Viperinus, pullus; Vipereus, ad similitudinem serpentis.

bnf11864.185

Isidorus, Differentiae, 1, De littera T <<<     >>> De littera Z
monumenta.ch > Isidorus > V